Ps 96:7-8
Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ.
Ps 96:1
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ.
Glória Patri…

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, semper rationabília meditántes, quæ tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis.
Per Dominum…

Commemoratio S. Simeonis Faustini Episcopi et Martyris
@Commune/C2:Oratio ad missam:s/N./Simeon/
Commemoratio S. Simeonis Faustini Episcopi et Martyris
Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti Simeónis Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat.
Per Dominum…
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses
1 Thess 1:2-10
Fratres: Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam vestri faciéntes in oratiónibus nostris sine intermissióne, mémores óperis fídei vestræ, et labóris, et caritátis, et sustinéntiæ spei Dómini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: sciéntes, fratres, dilécti a Deo. electiónem vestram: quia Evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte, et in Spíritu Sancto, et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus in vobis propter vos. Et vos imitatóres nostri facti estis, et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa, cum gáudio Spíritus Sancti: ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia et in Achája. A vobis enim diffamátus est sermo Dómini, non solum in Macedónia et in Achája, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profécta est, ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annúntiant, qualem intróitum habuérimus ad vos: et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servíre Deo vivo et vero, et exspectáre Fílium ejus de cœlis quem suscitávit ex mórtuis Jesum, qui erípuit nos ab ira ventúra.

Ps 101:16-17
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam.
℣. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.
Ps 96:1
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ.
Ps 101:16-17
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam.
℣. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.
Ps 96:1
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ.
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 13:31-35
In illo témpore: Dixit Jesus turbis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo: quod mínimum quidem est ómnibus semínibus: cum autem créverit, majus est ómnibus oléribus, ¶ et fit arbor, ita ut vólucres cœli véniant et hábitent in ramis ejus. Aliam parábolam locútus est eis: Símile est regnum cœlórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínæ satis tribus, donec fermentátum est totum. Hæc ómnia locútus est Jesus in parábolis ad turbas: et sine parábolis non loquebátur eis: ut implerétur quod dictum erat per Prophétam dicéntem: Apériam in parábolis os meum, eructábo abscóndita a constitutióne mundi.

Ps 117:16; 117:17
Déxtera Dómini fecit virtutem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.

Hæc nos oblátio, Deus, mundet, quǽsumus, et rénovet, gubérnet et prótegat.
Per Dominum…
Hæc nos oblátio, Deus, mundet, quǽsumus, et rénovet, gubérnet et prótegat.
Per Dominum…
Commemoratio S. Simeonis Faustini Episcopi et Martyris
Hóstias tibi, Dómine, beáti Simeon Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Commemoratio S. Simeonis Faustini Episcopi et Martyris
Hóstias tibi, Dómine, beáti Simeónis Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:

Luc 4:22
Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.

Cœléstibus, Dómine, pasti delíciis: quǽsumus; ut semper éadem, per quæ veráciter vívimus, appétimus.
Per Dominum…
Cœléstibus, Dómine, pasti delíciis: quǽsumus; ut semper éadem, per quæ veráciter vívimus, appétimus.
Per Dominum…
Commemoratio S. Simeonis Faustini Episcopi et Martyris
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Simeon Mártyre tuo, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
Commemoratio S. Simeonis Faustini Episcopi et Martyris
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Simeóne Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum.
Per Dominum…