Missa de Sempre — Missal Romano de 1962
InícioSobre NósComo usarApoieContato
Hoje
Missa de Sempre — Missal Romano de 1962
InícioSobre NósComo usarApoieContato

Ad maiorem Dei gloriam.

Política de Privacidade e Cookies

© 2026 - missadesempre.org

quarta-feira, 26 de outubro de 2022

Feria

S. Evaristi Papæ et Martyris

quarta-feira, 26 de outubro de 2022

Depois de Pentecostes

4ª classe

Paramentos verdes

"Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia peccávimus tibi et mandátis tuis non obœdívimus:"

Dan 3:31; 31:29; 31:35

Comemoração S. Evaristi Papæ et Martyris

Introitus

Introitus

Dan 3:31; 31:29; 31:35
Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia peccávimus tibi et mandátis tuis non obœdívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…

Oratio

Oratio

Largíre, quǽsumus, Dómine, fidélibus tuis indulgéntiam placátus et pacem: ut páriter ab ómnibus mundéntur offénsis, et secúra tibi mente desérviant.
Per Dominum…

Lectio

Lectio

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Ephes 5:15-21
Fratres: Vidéte, quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, sed ut sapiéntes, rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt. Proptérea nolíte fíeri imprudéntes, sed intellegéntes, quæ sit volúntas Dei. Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria: sed implémini Spíritu Sancto, loquéntes vobismetípsis in psalmis et hymnis et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino: grátias agéntes semper pro ómnibus, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Subjecti ínvicem in timóre Christi.

Graduale

Graduale

Ps 144:15-16
Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno. ℣. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne.
Ps 107:2
Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: cantábo, et psallam tibi, glória mea.

Evangelium

Evangelium

Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 4:46-53
In illo témpore: Erat quidam régulus, cujus fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audísset, quia Jesus adveníret a Judǽa in Galilǽam, ábiit ad eum, et rogábat eum, ut descénderet et sanáret fílium ejus: incipiébat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis. Dicit ad eum régulus: Dómine, descénde, priúsquam moriátur fílius meus. Dicit ei Jesus: Vade, fílius tuus vivit. Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei et nuntiavérunt, dicéntes, quia fílius ejus víveret. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: Quia heri hora séptima relíquit eum febris. Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus: Fílius tuus vivit: et crédidit ipse et domus ejus tota.

Offertorium

Offertorium

Ps 136:1
Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus: dum recordarémur tui, Sion.

Secreta

Secreta

Cœléstem nobis prǽbeant hæc mystéria, quǽsumus, Dómine, medicínam: et vítia nostri cordis expúrgent.

Prefatio

Prefatio

Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:

Communio

Communio

Ps 118:49-50
Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: hæc me consoláta est in humilitáte mea.

Postcommunio

Postcommunio

Ut sacris, Dómine, reddámur digni munéribus: fac nos, quǽsumus, tuis semper obœdíre mandátis.
Per Dominum…

Ut sacris, Dómine, reddámur digni munéribus: fac nos, quǽsumus, tuis semper obœdíre mandátis.
Per Dominum…

NAVEGAÇÃO

Dia anterior

terça-feira, 25 de outubro de 2022

Próximo dia

quinta-feira, 27 de outubro de 2022
AÇÕES
ANO LITÚRGICO
Ver este dia no calendário
Depois de Pentecostes
Sobre a 4ª classe
O que significa este dia?

Dia anterior

terça-feira, 25 de outubro de 2022

Ver calendário completo

Próximo dia

quinta-feira, 27 de outubro de 2022
Altar de igreja católica com toalha de renda e castiçais acesos