Dan 3:31; 31:29; 31:35
Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia peccávimus tibi et mandátis tuis non obœdívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…

Largíre, quǽsumus, Dómine, fidélibus tuis indulgéntiam placátus et pacem: ut páriter ab ómnibus mundéntur offénsis, et secúra tibi mente desérviant.
Per Dominum…

Commemoratio S. Hilarionis Abbatis
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti N. Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur.
Per Dominum…
Commemoratio Ss. Ursulæ et Sociarum
Da nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster, sanctárum Vírginum et Mártyrum tuárum N. et N. palmas incessábili devotióne venerári: ut quas digna mente non póssumus celebráre, humílibus saltem frequentémus obséquiis.
Per Dominum…
Commemoratio S. Hilarionis Abbatis
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti N. Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur.
Per Dominum…
Commemoratio Ss. Ursulæ et Sociarum
Da nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster, sanctárum Vírginum et Mártyrum tuárum Ursulæ et Sociárum palmas incessábili devotióne venerári: ut quas digna mente non póssumus celebráre, humílibus saltem frequentémus obséquiis.
Per Dominum…
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Ephes 5:15-21
Fratres: Vidéte, quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, sed ut sapiéntes, rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt. Proptérea nolíte fíeri imprudéntes, sed intellegéntes, quæ sit volúntas Dei. Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria: sed implémini Spíritu Sancto, loquéntes vobismetípsis in psalmis et hymnis et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino: grátias agéntes semper pro ómnibus, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Subjecti ínvicem in timóre Christi.

Ps 144:15-16
Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno. ℣. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne.
Ps 107:2
Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: cantábo, et psallam tibi, glória mea.

Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 4:46-53
In illo témpore: Erat quidam régulus, cujus fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audísset, quia Jesus adveníret a Judǽa in Galilǽam, ábiit ad eum, et rogábat eum, ut descénderet et sanáret fílium ejus: incipiébat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis. Dicit ad eum régulus: Dómine, descénde, priúsquam moriátur fílius meus. Dicit ei Jesus: Vade, fílius tuus vivit. Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei et nuntiavérunt, dicéntes, quia fílius ejus víveret. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: Quia heri hora séptima relíquit eum febris. Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus: Fílius tuus vivit: et crédidit ipse et domus ejus tota.

Ps 136:1
Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus: dum recordarémur tui, Sion.

Cœléstem nobis prǽbeant hæc mystéria, quǽsumus, Dómine, medicínam: et vítia nostri cordis expúrgent.
Per Dominum…
Cœléstem nobis prǽbeant hæc mystéria, quǽsumus, Dómine, medicínam: et vítia nostri cordis expúrgent.
Per Dominum…
Commemoratio S. Hilarionis Abbatis
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus N. Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
Per Dominum…
Commemoratio Ss. Ursulæ et Sociarum
Inténde, quǽsumus, Dómine, múnera altáribus tuis pro sanctárum Vírginum et Mártyrum tuárum N. et N. festivitáte propósita: ut, sicut per hæc beáta mystéria illis glóriam contulísti; ita nobis indulgéntiam largiáris.
Per Dominum…
Commemoratio S. Hilarionis Abbatis
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus N. Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
Per Dominum…
Commemoratio Ss. Ursulæ et Sociarum
Inténde, quǽsumus, Dómine, múnera altáribus tuis pro sanctárum Vírginum et Mártyrum tuárum Ursulæ et Sociárum festivitáte propósita: ut, sicut per hæc beáta mystéria illis glóriam contulísti; ita nobis indulgéntiam largiáris.
Per Dominum…
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:

Ps 118:49-50
Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: hæc me consoláta est in humilitáte mea.

Ut sacris, Dómine, reddámur digni munéribus: fac nos, quǽsumus, tuis semper obœdíre mandátis.
Per Dominum…
Ut sacris, Dómine, reddámur digni munéribus: fac nos, quǽsumus, tuis semper obœdíre mandátis.
Per Dominum…
Commemoratio S. Hilarionis Abbatis
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus N. Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.
Per Dominum…
Commemoratio Ss. Ursulæ et Sociarum
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, intercedéntibus sanctis Virgínibus et Martýribus tuis N. et N.: ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus.
Per Dominum…
Commemoratio S. Hilarionis Abbatis
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus N. Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.
Per Dominum…
Commemoratio Ss. Ursulæ et Sociarum
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, intercedéntibus sanctis Virgínibus et Martýribus tuis Ursula et Sociábus: ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus.
Per Dominum…